Cloelia's Statue
(Pliny the Elder 34. 28-29)

horse head from equestrian statuePedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim—Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est—nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius.

For help in translating this passage (plus some other descriptions of statues of women), see Diotima's De Feminis Romanis. Close this window when finished.