Tertium (genus) .., quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis, quod virgines propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt in ornatu venustiores. Eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta. Virgo civis Corinthis iam matura nuptiis implicata morbo discessit. Post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pauculis delectabatur, nutrix collecta ey composita in clalntho pertulit as monumentum et in summo conlocavit, et, uti ea permanerent duitius subdiu, tegula texit. Is calanthus fortituo supr aacanthi radicem fuerat conlocatus. Interim pondere presse radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profundit, cuius cauliculi secundam calanthi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volaturum facere sunt coacti. Tunc Callimachus, qui propter elegentiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus catatexitechnos fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calanthum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthos fecit.
Vitruvius 4.1.8-10