Rufus, dominus villae qui barbam densam semper gerebat, in tablino placide sedebat, scribens in cera epistulam. faces in muro ardebant et imber extra fenestram cadebat, quam modo aperuerat. quod omnes servi dormiebant, et uxor et liberi Rufi Romam paucos dies iverat, nihil audiri per totam villam poterat.
subito, ianua tablini perrupta, servus, portans flagellum scorteum et pugionem acutum, in locum cucurrit. dentes flavi per tenebras fulserunt ut gannivit qualiter saevus canis.
"carnifex sum, Rufe!" clamavit. "iustitia sit! tyrannus necetur!"
Rufus, tamen, quondam miles, gladium strinxit ut se defenderet et miserum servum necavit. tum in atrio effugit, quo alios servos delentes mensas et lectos, aurum surripientes, et inter se pugnantes videre poterat.
"servi scelesti!" clamavit. "seditionem hanc non tolerabo! iubeo ut statim ad cubicula festinetis!"
servi riserunt, tamen, et hastas, gladios, fustes sumpserunt.