N.B. Abbreviations are those used in the Oxford Latin Dictionary.
Author and Opus | Year to which author refers |
ENN. Ann. 173 |
Quod per amoenam Urbem leni fluit agmine flumen.
Author and Opus | Year to which author refers |
VAR. L. 5.30 |
De Tiberis nomine anceps historia. nam et suum esse Etruria et Latium
suum esse credit, quod fuerunt qui ab Thebri vicino regulo Veientum dixerint
appellatum primo Thebrim. sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam
vocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum
mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius, ut tradunt, sepulcrum.
Author and Opus | Year to which author refers |
FEST. 503 |
Tiberis fluvius dictus a Tiberino rege Albanorum, quod in eo cecidisset.
Tybris a Tybri rege Tuscorum.
Author and Opus | Year to which author refers |
FEST. 5 |
Albula Tiberis fluvius dictus est ab albo aquae colore; Tiberis autem
a Tiberino Silvio, rege Albanorum, quod is in eo extinctus est.
Author and Opus | Year to which author refers |
LIV. 5.13.1 | 400 B.C. |
Insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis
innavigabilis fuerit.
Author and Opus | Year to which author refers |
LIV. 35.9.2 | 193 B.C. |
Aquae ingentes ... fuerunt et Tiberis loca plana Urbis inundavit; circa
portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt.
Author and Opus | Year to which author refers |
LIV. 35.21.5 | 192 B.C. |
Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus Urbi duos pontis,
aedificia multa, maxime circa Flumentanam portam, evertit.
Author and Opus | Year to which author refers |
LIV. 38.28.4 | 189 B.C. |
Tiberis duodecies campum Martium planaque Urbis inundavit.
Author and Opus | Year to which author refers |
SUET. Tib. 75.1 | 37 A.D. |
In reference to the death of Tiberius:
Morte ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars
"Tiberium in Tiberim!" clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent,
ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent.
Author and Opus | Year to which author refers |
VELL. 2.6.7 | 41 A.D. |
In reference to the corpses of Tiberius Gracchus and Gaius Caligula:
Ut Ti. Gracchi antea corpus, ita Gai mira crudelitate victorum in Tiberim
deiectum est.
Author and Opus | Year to which author refers |
FEST. 274 |
Piscatori ludi vocantur, qui quotannis mense Iunio trans Tiberim fieri solent a praetore urbano pro piscatoribus Tiberinis; quorum quaestus non in macellum pervenit, sed fere in aream Volkani, quod id genus pisciculorum vivorum datur ei deo pro animis humanis.(1)
Note:
(1) These excerpts appear
in A. van Heck, Breviarium Urbis Romae Antique (E. J. Brill,
1977, pp. 558-560).