Vides partem primam fabulae memorabilis ab Audacia, Honora, Laura, et Tonante scriptae; noli praetermittere finem excitantem!
Olim duo mures iuvenes felicesque erant. Urbana Mus est dives, bella, et in urbe habitat.
Rusticus Mus, qui in fundo habitat, est pauper sed probus.
Urbana, rus visens, Rusticum inter saltationem quadratam in horreo agricolae occurrit. Noctem saltans, uterque alterum amare incipit. Gens urbana, autem, putat mures rusticos esse olidos et ignobiles edentes caseum mucidum; gens rustica putat mures urbanos esse gloriosos, fastidiosos, et prodigos. Coniugio ab ambabus gentibus vetito, Urbana et Rus miseri sunt.
Atque diem noctemque totam Urbana solum flere et nasellum emungere potest, quoniam luce vitae dulcis caret. Rus puellam eius relinquere non desiderat atque consilium fingit. Nocte candida stellataque, sub luce pallida lunae Urbanam invenire foris serpit.
Lacrimas Urbanae absterget et auriculae molles morsiunculas dat. Simul convivium sponsaliae eorum meditantur. Epulum preparant et omnes mures invitant.
Musculi amantes desiderant familias eorum inter se diligi, sed convivium calamitas est. Omnes mures pro caseo multorum cavorum vinoque pugnant et caudas aliorum mordent. Consilio eorum deleto, Urbana et Rus in angulo miserabiliter iacent. Tum maxime, Medianox (feles nigra, ingens, et ferox) convivium interrumpit! [ ... pergendum est]
NB: Click here for a translation.