![]() | Awake citizens of Rome before it is too late!!!! Citizens of Rome! Lend me your eyes! Do you not see the oppression of these kinglings? Even here at the heart of the empire, in full view, they try to keep us from the truth. Why may we not enter this suite of imperial iniquity? Would we find evidence of what Marcus Antonius warned us of so long ago and Suetonius recorded: |
"Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae vulgo dodekatheos vocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse convivas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi versus:
'Cum primum istorum conduxit mensa choragum, Sexque deos vidit Mallia sexque deas, Impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, Dum nova divorum cenat adulteria: Omnia se a terris tunc numina declinarunt, Fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.'
Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie: Omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. Notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens: Nam et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:
'Pater argentarius, ego Corinthiarius.'
cum existimaretur quosdam propter vasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos." (translation)