Ovid Tristia 3.1

Click on underlined words for vocabulary and commentary.

    "Missus in hanc venio timide liber exulis urbem
          da placidam fesso, lector amice, manum;
     neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
          nullus in hac charta versus amare docet.
 5    Haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
          infelix nullis dissimulare iocis.
     Id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
          heu nimium sero damnat et odit opus.
     Inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
10        carmine temporibus conveniente suis.
     Clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
          vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;
     quod neque sum cedro flavus nec pumice levis,
          erubui domino cultior esse meo;
15   littera suffusas quod habet maculosa lituras,
          laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
     Siqua videbuntur casu non dicta Latine,
          in qua scribebat, barbara terra fuit.
     Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
20        quasque petam sedes hospes in urbe liber."
     Haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
          qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
     "Di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
          molliter in patria vivere posse tua.
25   Duc age, namque sequar, quamvis terraque marique
          longinquo referam lassus ab orbe pedem."
     Paruit, et ducens "haec sunt fora Caesaris," inquit,
          "haec est a sacris quae via nomen habet,
     hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
30        haec fuit antiqui regia parva Numae."
     Inde petens dextram "porta est" ait "ista Palati,
          hic Stator, hoc primum condita Roma loco est."
     Singula dum miror, video fulgentibus armis
          conspicuos postes tectaque digna deo.
35   "Et Iovis haec" dixi "domus est?" Quod ut esse putarem
          augurium menti querna corona dabat.
     Cuius ut accepi dominum, "non fallimur," inquam,
          "et magni verum est hanc Iovis esse domum.
     Cur tamen opposita velatur ianua lauro,
40        cingit et augustas arbor opaca comas?
     Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
          an quia Leucadio semper amata deo est?
     Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
          Quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
45   utque viret semper laurus nec fronde caduca
          carpitur, aeternum sic habet illa decus?
     Causa superpositae scripto est testata coronae:
          servatos ciuis indicat huius ope.
     Adice servatis unum, pater optime, civem,
50        qui procul extremo pulsus in orbe latet,
     in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
          non facinus causam, sed suus error habet.
     Me miserum! Vereorque locum vereorque potentem,
          et quatitur trepido littera nostra metu.
55   Aspicis exsangui chartam pallere colore?
          Aspicis alternos intremuisse pedes?
     Quandocumque, precor, nostro placere parenti
          isdem et sub dominis aspiciare domus!"
     Inde tenore pari gradibus sublimia celsis
60        ducor ad intonsi candida templa dei,
     signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
          Belides et stricto barbarus ense pater,
     quaeque viri docto veteres cepere novique
          pectore, lecturis inspicienda patent.
65   Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
          quos suus optaret non genuisse pater.
     Quaerentem frustra custos e sedibus illis
          praepositus sancto iussit abire loco.
     Altera templa peto, vicino iuncta theatro:
70          haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
     Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
          atria Libertas tangere passa sua est.
     In genus auctoris miseri fortuna redundat,
          et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
75   Forsitan et nobis olim minus asper et illi
          evictus longo tempore Caesar erit.
     Di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est)
          Caesar, ades voto, maxime dive, meo.
     Interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
80          privato liceat delituisse loco.
     Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
          sumite plebeiae carmina nostra manus.