Vides fabulam iucundam de leone et mure.
Frigida sopito blanditur silva leoni. Cursitat hic murum ludere prompta cohors. Pressus mure leo murem rapit. ille precatur, Ille precem librat, supplicat irae prece. Haec tamen ante movet animo: "Quid mure perempto Laudis emes? summos vincere parva pudet. Si nece dignetur murem leo, nonne leoni Dedecus et muri coeperit esse decus? Si vincat minimum summus, sic vincere vinci est. Vincere posse decet, vincere crimen habet. Sit tamen esse decus, sit laus sic vincere, laus haec Et decus hoc minimo fiet ab hoste minus. De pretio victi pendet victoria. victor Tantus erit, victi gloria quanta fuit." Mus abit et grates reddit, si reddere possit Spondet opem. solus fit mora parva dies. Nam leo rete subit nec prodest viribus uti, Sed prodest querulo murmure damna loqui. Mus redit, hunc reperit, cernit loca, vincula rodit, Hac ope pensat opem. sic leo tutus abit. Rem potuit tantam minimi prudentia dentis, Cui leo dans veniam se dedit ipse sibi. Tu qui summa potes, ne despice parva potentem. Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.
Click here for a translation