Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim; et accepit
uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem
Deum: parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam
suam secundum legem Moysi. Erat autem Ioakim dives valde, et erat
ei pomarium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei,
eo quod esset honorabilior omnium.
Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno, de
quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone
a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Isti frequentabant
domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia.
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna,
et deambulabat in pomario viri sui. Et videbant eam senes quotidie
ingredientem et deambulantem; et exarserunt in concupiscentiam
eius; et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos
ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaveruntsibi vicissim
dolorem suum; erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam
suam, volentes concumbere cum ea. Et observabant quotidie sollicitus
videre eam. Dixitque alter ad alterum: Eamus domum, quia hora
prandii est; et egressi recesserunt a se. Cumque revertissent,
venerunt in unum; et sciscitantes ab invicem causam, confessi
sunt concupiscentiam suam; et tunc in communi statuerunt tempus
quando eam possent invenire solam. (CONTINUED)