VIRTUE TRIED

Susanna:

The Text (continued-2)

Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario, aestus quippe erat; et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. Et fecerunt sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum, ut afferrent quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.


Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus; quamobrem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique; si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia nunquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna.
(CONTINUED)

Back to the TOP | Previous Page | Next Page

Last revised, 2/17/02
by Don Jacques, Heathwood Hall Episcopal School