Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo
eos. cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis
et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata
tua, quae operabaris prius, iudicans iudicia iniusta, innocentes
opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et
iustum non interficies. Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua
arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. Dixit
autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus
Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. Et amoto eo,
iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda,
species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Sic
faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis;
sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. Nunc ergo, dic
mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait:
Sub prino. dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput
tuum, manet enim angelus domini, gladium habens, ut secet te medium,
et interficiat vos.
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna; et benedixerunt Deum
qui salvat sperantes in se. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros,
convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium;
feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, ut facerent
secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis
innoxius in die illa. Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum
pro filia sua Susanna, cum Ioakim, marito eius, et cognatis omnibus,
quia non esset inventa in ea res turpis. Daniel autem factus est
magnus in conspectu populi, a die illa, et deinceps.