Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui
						absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu
						scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me; et ecce morior,
						cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum
						me. Exaudivit autem Dominus vocem eius.
						
						Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum
						pueri iunioris, cuius nomen Daniel; et exclamavit voce magna:
						Mundus ego sum a sanguine huius. Et conversus omnis populus ad
						eum, dixit: Quis est iste sermo quem tu locutus es? Qui cum staret
						in medio eorum, ait: Sic fatui, filii Israel, non iudicantes,
						neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
						Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus
						eam. Reversus est ergo populus cum festinatione; et dixerunt ei
						senes; Veni: et sede in medio nostrum, et indica nobis, quia tibi
						Deus dedit honorem senectutis. (CONTINUED)