VIRTUE TRIED

Susanna:

The Text (continued-3)

Et facta est dies crastina; cumque venissent populus ad Ioakim, virum eius, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam, filiam Helciae, uxorem Ioakim. Et statim miserunt; et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. Et iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore eius. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.


Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. Quae flens suspexit ad caelum; erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis; et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. Porro nos, cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis, exilivit. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus. Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi; et condemnaverunt eam ad mortem.
(CONTINUED)

Back to the TOP | Previous Page | Next page

Last revised, 2/17/02
by Don Jacques, Heathwood Hall Episcopal School